- VICUS
- I.VICUSlocus in Lotharingia, prope Marsallum et Medium Vicum Moyenvy, salinis suis nobilis: vulgo Vy, alias Vic.Ad Saliam Seille fluv. Hîc castrum fuit Ducis, a Stephano Mettensi Episcopo dirutum. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide supra in voce Vicum.II.VICUSregionis pars est; Quippe Urbs inregiones, tamquam in maiora membra et in Vicos, tamquam m minora, dividitur. Dictus an quod vias circum habeat, Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 1. c. 12. seu quod ex utraque parte viae sint aedificia? an quod per vices, i. e. ordines aedificia collocentur? Haec enim praecipua Veterum in Urbibus condendis cura. Romae tamen, postquam abscessêre Galli, qui eam everterant, festinatio (aedificantium) cur am exemit vicos dirigendi, dum omtssô sui alienique discrimine, in vacuo aedificant. Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta: formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis, Liv. l. 5. c. 55. In Regiones itaque postmodum ac Vicos, primus Augustus Urbem Romam descripsisse legitur apud Sueton. c. 30. celebresque imprimis fuêre Vicus Camenarum, Sandaliarius et Tuscus, de quibus vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 13. et alibi passim. Hinc, more modôque Vicorum urbanorum, in agris Vici dicti sunt, an quod essent vice Civitatis; an quod vias haberent tantum sine muro? constabantque proprie ex uno eoque solo Vico perpetuo, complures domos aut villas coniuncta,s vel etiam divisas, continente. Nonnumquam tamen, praeter vicum latum et rectum, viculos aliquot transversos habebant. Quam utramque vocis significationem, apud Romanos et recentiores Scriptores quivis habet obviam. Pagum vero et Villam ac Chortem vel Curtim, ab iisdem Auctoribus pro Vico agresti etiam accipi, non aeque omnes sciunt. Et quidem de Pago, res clara est: Cum enim Romani in Urbanos, et Rusticos, olim essent divisi, hi quod in pagis vicisque habitarent, Pagani quoque appellati sunt habuêreque suas Pagamcas ferias seu Paganalia. Chors quoque vel Cortis saepe pro villa, cuius membrum erat, ac dein etiam pro toto Vico, qui villae alicui magnificae accesserat accreveratque, a Gallicarum praecipue rerum Scriptoribus accipitur; uri indicant plurima in hac gente Vicorum nomina; qualia sunt prae coeteris Bettonis Cortis non una Bettancout, Hunulfi Curtis Houncourt, Alamannorum Curtis Aumencour, Harecortis Harcour, Sathulcurtis Saulcour etc. Sed et Villam, pro Vico, pagove etiam Vereres usurpâsse, docet Ausonius, Epigr. 30. v. extr. ubi Villam Lucaniacum memorat, qua dere iufra dicetur. Nonnumquam vero, sicut Villa, ita et Vicus, etiam pro urbe, reperitur. Quippe Vicum Iulil vel Vicum Iuliensem vocant Notitiae Gallrarum et Gregorius; quam civitatem esse et quidem Episcopalem constat, aliô nomine Atur as dictam. Sic Alingavia, Ambacia, Condate, Caino, Iciodorum, Luccae aliave Turonum loca, a Sulpicio de Vita S. Martini et Gregorio laudato, passim Vici appellantur. Accepêre autem multi in Gallia Vici, ab his arboribus, quibus maxime abundabant, nomen: inprimis Nucetum, quod et Nucaretum, a nucibus; Mespiletum la Mesleraye, a mespilis, Salictum aut Salicetum la Saussaye, a salicibus; Cerasetum Cerisy et Cerisaye, a cerasis; Fraxinetum le Fresny, a fraxinis; Betuletum la Boulaye, a betulis: Sic Filicetum Fougeraye, Hostetum la Houssoye etc. Normannia plena Vicis est, quorum nomina composita in Ville terminatur, vide Hadt. Vales. Praefat. in Notit. Gall. De Vicorum Praefectis apud Veter. Romanos, diximus supra, in voce Vicomagistri. Ut de Vicorum atque itinerum Diis aliquid addam, memorantur illi Arnobio, adv. Gentes l. 3. Lares --- arbitraturvulgus Vicorum atque itinerum Deos esse, ex eo, quod Graeci vicos cognominant lauras. Certe Lares existimabantur locorum quasi proprii Genii, et singulis familiis ac domibus proprie assignati. Unde et Vicorum viarumque Dii habebantur: qui proin Viales Lares in Mercatore Plauti: et in compitis fixi ibidemque culti, Compitales appellati sunt, Des. Herald. ad Arnobii loc.III.VICUSurbec. Episcopalis Cataloniae, prope Teram fluv. 12. leuc. a Barcinone in Boream. 10. ab ora maris Mediterranei, Vich.IV.VICUSurbec. Episcopalis regni Neapolitani sub Archiepiscopo Beneventano. Vico della Baronia vulgo. Aegre habitata. In Principatu ulteriore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.